10749. Vita hominis non mutari potest post mortem, manet tunc qualis fuerat; nec potest vita inferni transcribi in vitam caeli, quoniam oppositae sunt; inde patet quod qui in infernum veniunt, ibi maneant in aeternum, et qui in caelum veniunt, ibi maneant in aeternum.
CAPUT XXXVI
1. Et fecit Bezaleel et Aholiab, et omnis vir sapiens corde, in quibus dedit JEHOVAH sapientiam et intelligentiam ad sciendum facere omne opus ministerii sancti, quoad omne quod praecepit JEHOVAH. 2. Et vocavit Moscheh ad Bezaleelem et ad Aholiabum, et ad omnem virum sapientem corde, cui dedit JEHOVAH sapientiam in corde ejus, omnem quem impulit cor ejus ad accedendum ad opus ad faciendum illud. 3. Et acceperunt a coram Mosche omnem sublationem quam adduxerunt filii Israelis ad opus ministerii sancti ad faciendum illud; et illi adduxerunt ad illum adhuc spontaneum in mane in mane. 4. Et adduxerunt omnes sapientes facientes omne opus sancti, vir vir ex opere suo, quod illi facientes. 5. Et dixerunt ad Moschen, dicendo, Multiplicant populus ad adducendum prae sufficientia ministerii ad opus quod praecepit JEHOVAH ad faciendum illud. 6. Et praecepit Moscheh, et promulgarunt vocem in castris, dicendo, Vir et mulier ne faciant amplius opus ad sublationem sancti, et cohibuit populum ab adducendo. 7. Et opus fuit sufficiens omni operi ad faciendum illud, et superfluum erat. 8. Et fecerunt omnis sapiens corde cum facientibus opus, habitaculum decem aulaeis, byssino intertexto, et hyacinthino, et purpura, et coccineo dibapho; et cherubos opus excogitatoris fecit illos. 9. Longitudo aulaei unius octo et viginti in cubito, et latitudo quattuor in cubito, aulaei unius; mensura una omnibus aulaeis. 10. Et conjunxit quinque aulaea, unum ad unum; et quinque aulaea conjunxit unum ad unum. 11. Et fecit loramenta hyacinthino super ora aulaei unius a fine in conjunctione, ita fecit in ora aulaei extremi in conjunctione altera. 12. Quinquaginta loramenta fecit in aulaeo uno, et quinquaginta loramenta fecit in fine aulaei quod in conjunctione altera, suscipientia se loramenta unum ad unum. 13. Et fecit quinquaginta ansulas auri, et conjunxit aulaea unum ad unum in ansulis, et fuit habitaculum unum. 14. Et fecit aulaea caprarum tentorio super habitaculo, undecim aulaea fecit ea. 15. Longitudo aulaei unius triginta in cubito, et quattuor cubiti latitudo aulaei unius, mensura una undecim aulaeis. 16. Et conjunxit quinque aulaea solum, et sex aulaea solum. 17. Et fecit loramenta quinquaginta super ora aulaei extremi in conjunctione, et quinquaginta loramenta fecit super ora aulaei conjunctionis alterius. 18. Et fecit ansulas aeris quinquaginta ad conjungendum tentorium ad esse unum. 19. Et fecit tegumentum tentorio pellibus arietum rubrorum, et tegumentum pellibus melium desuper. 20. Et fecit asseres habitaculo lignis schittim, stantes. 21. Decem cubiti longitudo asseris, et cubitus et dimidium cubiti latitudo asseris unius. 22. Duae manus asseri uni connexae una ad unam, ita fecit omnibus asseribus habitaculi. 23. Et fecit asseres habitaculo viginti asseres angulo meridiei austrum versus. 24. Et quadraginta bases argenti fecit sub viginti asseribus, duas bases sub assere uno duabus manibus ejus, et duas bases sub assere una duabus manibus ejus. 25. Et lateri habitaculi alteri ad angulum septentrionis fecit viginti asseres. 26. Et quadraginta bases eorum argento, duas bases sub assere uno, et duas bases sub assere uno. 27. Et cruribus habitaculi (t)versus mare fecit sex asseres. 28. Et duos asseres fecit angulis habitaculi in cruribus. 29. Et erant geminati ab infra, et una erant integri ad caput ejus ad annulum unum, ita fecit duobus illis duobus angulis. 30. Et erant octo asseres et bases eorum argento, sedecim bases, duae bases, duae bases sub assere uno. 31. Et fecit vectes lignis schittim quinque asseribus lateris habitaculi primi. 32. Et quinque vectes asseribus lateris habitaculi alterius, et quinque vectes asseribus habitaculi cruribus `versus mare'. 33. Et fecit vectem medium ad transeundurn in medium asserum a fine ad finem. 34. Et asseres obduxit auro, et annulos eorum fecit auro receptacula vectibus, et obduxit vectes auro. 35. Et fecit velum hyacinthino, et purpura, et coccineo dibapho, et byssino intertexto, opere excogitatoris fecit illud cherubis. 36. Et fecit ei quattuor columnas schittim, et obduxit illas auro, uncos earum auro, et fudit illis quattuor bases argenti. 37. Et fecit tegumentum ostio tentorii, hyacinthino, et purpura, et coccineo dibapho, et byssino intertexto, opere acupictoris. 38. Et columnas ejus quinque, et uncos illarum, et obduxit capita illarum et fascias illarum auro; et bases earum quinque aere.