10720. Cum homo in alteram vitam venit, quod fit statim post mortem, patet num in eo caelum sit vel num infernum, non autem cum in mundo vivit, in mundo enim modo apparet externum et non internum, at in altera vita patet internum, quoniam homo tunc quoad spiritum vivit.