10706. `Et reduxit Moscheh velamen super facies suas': significet quod ideo {1}interna illis occluderentur, constat ex significatione `reducere velamen super facies' cum de Moscheh, per quem repraesentatur Verbum, quod sit occludere interna Verbi, de qua supra n. 10701. Quomodo cum his se habet, constat ex illis quae nunc supra n. 10705 ad fin. dicta sunt. @1 illis interna IT$