10676. `Et non concupiscet quisquam terram tuam': quod significet aversationem talium quae Ecclesiae apud illos qui in malis et falsis mali sunt, constat ex significatione `non concupiscere' cum de illis qui in malis et falsis mali sunt, cum vident et percipiunt bona et vera boni, quod sit aversari, nam inter mala et bona est perpetua inimicitia; mala aversantur bona, et odio habent illa, et bona aversantur mala, et fugant aut fugiunt illa; et ex significatione `terrae' quod sit Ecclesiae et quicquid Ecclesiae, de qua in locis citatis n. 9325.