Arcana Coelestia (Elliott) n. 10669

Previous Number Next Number See English 

10669. `In aratione et messatione quiesces': quod significet quoad implantationem veri in bono ac ejus receptionem, constat ex significatione `arationis' quod sit implantatio veri in bono, de qua sequitur, et ex significatione `messationis' quod sit receptio veri in bono; quod `messatio' id sit, est quia {1}per `segetem stantem' significatur verum in conceptione, n. 9146, ac per `spicam' verum continens, per `triticum et hordeum in spica' bonum recipiens et quoque receptum; hic autem intelligitur quod labor hominis circa id cessaturus, nam dicitur {2}in aratione et messatione quiesces,' nam per quietem die sabbati significatur alter status regenerationis, cum homo est in pace, inque caelo, ac ducitur a Domino, tunc enim illa fiunt absque labore et studio hominis; quod `messis' sit receptio {3}veri a bono, videatur n. 9295, et quod `sabbatum' sit status pacis, cum homo ducitur a Domino, in locis citatis {4} n. 10668. [2] Quod aratio significet implantationem veri in bono, est quia per `agrum' significatur Ecclesia quoad bonum, ita quoque bonum Ecclesiae, et per `semen quod inseminatur' significatur verum fidei; quod `ager' sit Ecclesia quoad bonum, videatur n. 2971, 3196, 3310, 3317, 7502, 9139, 9141, 9295, et quod `semen' sit verum fidei, n. 1940, 3310, 3373, 3671, 6158. [3] In Verbo perpluries memoratur terra, humus, ager, sementis, messis, seges, area, frumentum, triticum, hordeum, et ibi significant talia quae instaurationis Ecclesiae sunt, ac quae regenerationis hominis qui in Ecclesia, ita quae se referunt ad verum fidei et ad bonum amoris ex quibus Ecclesia; quod {5}talia significentur, est ex correspondentia, nam omnia quae in tellure {6} sunt, etiam quae in regno ejus vegetabili, correspondent {7}rebus spiritualibus quae in caelo, quod patet manifeste ex apparentiis ibi; apparent enim ibi agri, novali, campi, floreta, messes, arboreta, et similia qualia in terris; et notum ibi est quod {8}taliter coram oculis {9}illorum appareant illa quae caeli {10}sunt, ita quae Ecclesiae; [4] qui legit Verbum credit quod talia {11}ibi sint modo comparationes, sed sciant quod sint reales correspondentiae, sicut haec apud Esaiam, Auscultate et audite vocem meam, num toto die arabit arator ad serendum? aperiet et occabit humum suam? nonne quando complanavit facies ejus, dispergit nigellam, et cuminum disseminat? ita reponit triticum mensuratum, et hordeum designatum, et zea determinata ejus: ita erudit eum ad judicium, Deus ejus docet eum xxviii 23-26;

haec apparent {12} comparationes, sed sunt reales correspondentiae, per quas describitur reformatio ac regeneratio hominis Ecclesiae, quapropter etiam dicitur, `ita erudit eum ad judicium, Deus ejus docet eum'; `erudire ad judicium' est dare illi intelligentiam, nam per `judicium' significatur intelligentia veri, n 2235, {13}ac `docere eum' cum a Deo, est dare illi sapientiam; inde {14}constare potest quid sit arare, occare, dispergere nigellam, seminare cuminum, reponere triticum, hordeum, et (x)zeam, quod nempe `arare' sit implantare verum bono, `occare' disponere illa, `nigella et cuminum' sunt scientifica, quoniam {15}haec prima sunt quae discuntur ut homo accipiat intelligentiam; quod `triticum' sit bonum amoris interni hominis, videatur n. 3941, 7605, quod `hordeum' sit bonum amoris externi hominis, n. 7602, {16}quod `zea' verum ejus, n. 7605. [5] Quod `aratio' non ex comparatione sed ex correspondentia significet primum Ecclesiae in communi, et quoque in particulari apud unumquemvis qui regeneratur seu qui fit Ecclesiae, patet ex his apud Moschen, Non conseres vineam tuam intermixtim; non arabis bove et asino simul; non indues vestem mixtam lana et lino simul, Deut. xxii 9-11;

involvunt haec quod non confundendi sint status boni et veri, `vinea' enim est Ecclesia quoad verum, `ager' autem Ecclesia quoad bonum; `arare bove' est praeparare per bonum, `arare asino' est per verum; `lana' etiam est bonum, `linum' autem est verum, nam res ita se habet: in statu boni sunt qui in regno caelesti Domini, in statu autem veri sunt qui in regno spirituali Ipsius; qui in uno non potest esse in altero; quis non videre potest quod per illa significentur altiora? nam quid mali alioquin fuisset `serere vineam intermixtim,' `arare bove et asino simul,' ac `indui veste mixta lana et lino simul?' @1 per spicam significatur verum ac per triticum ac hordeum in spica bonum receptum a vero$ @2 in die septimo quiesces in aratione et messatione quiesces, nam per diem septimum seu sabbathum$ @3 boni a vero$ @4 i supra$ @5 toties memorentur in Verbo$ @6 i mundi$ @7 talibus quae in Regno spirituali$ @8 ita$ @9 ibi$ @10 After Ecclesiae$ @11 in Verbo$ @12 i ut$ @13 et Deus ejus docet eum$ @14 patet quod$ @15 illa$ @16 et$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church