10653. `Deos fusilis non facies tibi': quod significet cultum sui et non Domini, constat ex significatione `facere deos fusilis' quod sit instituere cultum secundum amorem sui, de qua n. 10406, 10503; (c)ac cultus secundum amorem sui est cultus sui et non Domini, nam cultus sui est finis, at cultus Domini est medium ad illum finem; quod finis est hoc {1}dominatur, et quod medium est hoc {2}servit, {3}nec aliter spectatur medium a fine quam sicut servus a Domino. Talis cultus est {4}apud illos qui sancta {5} Ecclesiae spectant ut media ac dominia pro fine. @1 dominus est$ @2 servus est$ @3 nam medium inservit fini, ut servus domino, nec aliter spectatur medium a fine; ita est cultus sui et non Domini, qui significatur per facere deos fusiles$ @4 omnium illorum$ @5 i Verbi et$