Arcana Coelestia (Elliott) n. 10647

Previous Number Next Number See English 

10647. `Ne forte pangas foedus habitatori terrae': quod significet sic conjunctionem cum malo cujusvis religiosi, constat ex significatione `foederis' quod sit conjunctio, de qua n. 665, 666, 1023, 1038, 1864, 1996, 2003, 2021 6804, 8767, 8778, ita `pangere foedus' est conjungi; et ex significatione `habitatoris terrae' quod sit religiosum in quo malum, de qua supra n. 10640; sive dicas religiosum in quo malum sive malum religiosi, idem est. Quod nunc iterum dicatur quod non {1}pangendum foedus cum habitatore terrae, est {2}propter seriem in sensu interno{3}. @1 pangeret$ @2 est causa quia ita sequitur in serie$ @3 i, quia prius dictum est, quod non incurvarent se deo alteri, nam Jehovah Zelotes Nomen Ipsius, et Deus Zelotes Ille, per quae significatur, quod solus Dominus colendus, si alius quod recedat Divinum Verum et Divinum Bonum, inde nunc sequitur quod sic conjunctio fieret cum malo cujusvis religiosi, et quod inde falsa et mala nascerentur in serie, de quibus in sensu interno in nunc sequentibus agitur$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church