Arcana Coelestia (Elliott) n. 1063

Previous Number Next Number See English 

1063. Quod 'Ham is pater Canaanis' significet quod ex Ecclesiam corrupta ortus sit cultus in externis absque internis, qui significatur per 'Canaan,' similiter a sequentibus constat, nam quae in hoc versu continentur sunt praemissa sequentium. Quod Ham significet Ecclesia corruptam, hoc est, eos qui principale religionis faciunt fidem separatam a charitate, constat apud Davidem, Percussit omnem primogenitum in Aegypto, principium roborum, in tentoriis Hami, Ps. lxxviii 51;

per 'primogenitum Aegypti' repraesentata fuit fides absque charitate; quod fides vocetur 'primogenitus Ecclesiae', videatur prius n. 352, 367, et quod fides inde appelletur 'principium roboris,' ut hic apud Davidem, videatur Gen. xlix 3, ubi de Reubene, qui quia primogenitus Jacobi, repraesentabat fidem et appellatur principium roboris; 'tentoria Hami' sunt cultus inde; quod 'tentoria' significent cultum, videantur quae prius n. 414. [2] Aegyptus inde vocatur 'terra Hami,' Ps. cv 23, 27; Ps. cvi 22. Tales qui in Ecclesia Antiqua Ham vocati, quia vitam omnium cupiditatum vixerunt, solam garrientes quod salvari possent utcumque viverent, per fidem, antiquis visi sunt nigri ex aestu cupiditatum, unde vocati Ham. {1} Quod Ham 'pater Canaanis' dicatur, inde est quia tales nihil curant quomodo homo vivit, modo frequentet sacra; nam aliquem cultum usque volunt; cultus externis iis unicus est; internum, qui solius est charitatis, rejiciunt, inde dicitur Ham 'pater Canaanis.' @1 Heb. [ ] (ham)= hot, or dark-coloured.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church