10625. `Et festinavit Moscheh, et inflexit se ad terram, et adoravit': quod significet tunc receptionem ex influxu in externum, ac cultum ex humiliatione, constat ex significatione `festinare' quod sit affectio, de qua n. 7695, 7866, hic receptio per influxum, quia omnis influxus a Divino fit in affectionem hominis, et quoque receptio ab homine in illa; ex repraesentatione `Moschis' quod sit externum Ecclesiae, cultus, et Verbi, quod recipit internum, de qua n. 10607, 10614; ex significatione `inflectere se' quod sit humiliatio exterior, de qua n (x)5682, 7068; et ex significatione `adorare' quod sit cultus.