Arcana Coelestia (Elliott) n. 10617

Previous Number Next Number See English 

10617. `Et invocavit, Jehovah, Jehovah, Deus misericors et gratiosus': quod significet ipsum Divinum, Divinum Humanum, et Divinum procedens, a Quo omne bonum, constat ex significatione `invocare Jehovam' quod sit cultus Domini, de qua n. 440, 2724; et quia Divinum Domini est Trinum, nempe ipsum Divinum, quod Pater vocatur, Divinum Humanum, quod Filius, (c)et Divinum procedens, quod Spiritus Sanctus, ideo hic dicitur, Jehovah, Jehovah, Deus; quod ipsum Divinum, quod Pater, et Divinum Humanum, quod Filius, dicatur Jehovah, Jehovah, ac Divinum procedens dicatur Deus, est quia Dominus quoad ipsum Divinum et quoad Divinum Humanum est Divinum Bonum, et quoad Divinum procedens est Divinum Verum; quare in Verbo, ubi agitur de Divino Bono, {1}Dominus dicitur Jehovah, et ubi de Divino Vero dicitur Deus, videatur n. 2769, 2807, 2822, 3921 fin., 4402, 9167, 10158; et ex significatione `misericordis et gratiosi' quod sit quod ab Ipso omne bonum; nam per `(t)facere misericordiam' significatur donare bono caelesti, et per `gratiam facere' significatur donare bono spirituali, de quibus n. 10577; quid bonum caeleste, et quid bonum spirituale, {2}videatur etiam ibi. @1 i ibi$ @2 i et quae differentia$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church