Arcana Coelestia (Elliott) n. 10605

Previous Number Next Number See English 

10605. `Et esto paratus ad mane, et ascendes ad montem Sinai': quod significet ortum novum revelationis Divini Veri, constat ex significatione `mane' quod sit status oriens seu ortus, hic ortus novus, de qua sequitur, et ex significatione `montis Sinai' quod sit caelum unde Divinum Verum, ita unde revelatio, de qua n. 8805, 8931, 9420. Quod `mane' sit status oriens seu ortus, est quia omnia tempora significant status, ex causa quia in caelo non cogitatur de tempore sed modo de status mutationibus quoad affectiones et inde cogitationes; et quia status mutationes ibi se habent sicut tempora diei, quae sunt mane, meridies, vespera, et nox, ac mane est a quo incohant {1}. Mirari quis potest quod in caelo non sint tempora, cum tamen ibi vivunt inter se {2} sicut {3}homines in mundo, cum differentia tamen quoad intelligentiam, sapientiam, et felicitatem; sed causa est quia lux ibi quae a sole, qui est Dominus, non vices agit diurnas sicut lux a sole in mundo, sed variatur secundum status amoris et fidei apud angelos, qui status vices agunt, sicut status caloris, lucis, et umbrae quovis die in tellure; [m]quod ita sit, causa est quia lux ibi e Sole, qui est Dominus, est Divinum Verum, (c)et calor ex Sole illo est amor; his afficiuntur angeli sicut homines {4}statu lucis et caloris in mundo.(n) Quod lux in caelo sit a Domino ut Sole ibi, videatur in locis citatis n. 9548, 9684, quod lux illa sit Divinum Verum, ex quo intelligentia et sapientia angelis et hominibus, in locis citatis n. 9548, 9684, 9571 fin., 10569, quod tempora significent status, in locis citatis n. 10133, quod in caelo varientur status sicut tempora diei et anni in mundo, n. 5962, 8426, {5} quod mane sit principium statuum illorum, ita ortus novus, n. 8427, 10114, quod in caelo sit status vesperae ac diluculi, non autem status noctis, n. 6110. @1 i , ideo per mane significatur ortus$ @2 i paene$ @3 homines in mundo altered to in mundo homines$ @4 luce et calore$ @5 i et$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church