10594. Spiritus hominis apparet in altera vita in forma humana prorsus sicut in mundo; gaudet etiam facultate videndi, audiendi, loquendi, sentiendique sicut in mundo; et pollet omni facultate cogitandi, volendi, et faciendi sicut in mundo; verbo, est homo quoad omnia et singula, praeter quod non crasso illo corpore quo in mundo circumdatus sit; id relinquit cum moritur, nec usquam resumit.