1059. Quod 'hoc signum foederis quod Ego erigo inter Me, e inter omnem carnem, quae super terra' significet quod indicium praesentiae Domini in charitate non solum esset apud hominem Ecclesiae sed etiam apud hominem extra Ecclesiam, constat significatione 'omnis carnis,' quod sit omnis homo, proinde universum genus humanum; quod sit universum genus humanum, tam quod intra Ecclesiam quam quod extra Ecclesiam, constat non solum ex eo quod dicatur 'omnis caro' sed etiam quod non dicatur, ut prius, 'anima viva in omni carne'; manifestius etiam redditur per illud quod adjiciatur 'quae super terra.' [2] Quod Dominus apud illos qui extra Ecclesiam, et gentes vocantur, aeque in charitate praesens sit ac apud illos qui intra Ecclesiam, supra dictum videas n. 932, 1032, immo praesentior; causa est quod tanta nubes in parte eorum intellectuali non sit quanta in communi apud ita vocatos Christianos; gentes enim ignorant Verbum nec sciunt quid Dominus, proinde non sciunt quid verum fidei, quare non possunt esse contra Dominum et contra verum fidei; inde nubes eorum non est contra Dominum et contra verum fidei; talis nubes facile potest discuti cum illustrantur: [3] at Christianorum nubes datur contra Dominum et contra vera fidei, quae nubes ita obscura est ut sint tenebrae; et cum odium est loco charitatis, tunc est caliginosum; adhuc magis apud eos qui profanant vera fidei, quod gentes facere non possunt quia in ignorantia veri fidei vivunt; nemo profanare potest quod ignorat quale est et quod sit: haec causa est quod plures ex gentibus salventur quam ex Christianis; quod etiam Dominus dixit apud Luc. xiii 23, 28-30, praeter quod infantes eorum omnes sint regni Domini, Matth. xviii 10, 14; xix 14; Luc. xviii 16.