Arcana Coelestia (Elliott) n. 10584

Previous Number Next Number See English 

10584. `Et removebo volam eam, et videbis posteriora Mea, et facies Meae non videbuntur': quod significet quod externa Verbi, Ecclesiae, et cultus visuri, non autem interna, constat ex significatione `posteriorum Jehovae' quod sint externa Verbi, Ecclesiae, et cultus, de qua sequitur, et ex significatione `facierum Jehovae' quod sint interna eorum, de qua supra n. (x)10,578; inde per `videre posteriora et non facies Jehovae' {1}significatur videre externa Verbi, Ecclesiae, et cultus, et non interna; quod gens Israelitica {2} et Judaica talis fuerit, et quoque hodie sit, in Omnibus Praecedentibus hujus capitis et prioris ostensum est. [2] Quod posteriora Jehovae significent externa Verbi, Ecclesiae, et cultus, est quia `facies' significant interna, n. (x)10,578; et illi dicuntur `videre Jehovae posteriora et non facies' qui Verbum credunt et adorant, sed solummodo externum ejus, quod est sensus litterae et non interius vadunt, sicut illi qui illustrati sunt, et sibi doctrinam ex Verbo faciunt per quam videant genuinum ejus sensum, ita interiorem; quod Verbum absque doctrina non capi possit, et quod doctrina e Verbo ab illustrato facta erit intellectui pro lucerna, videatur n. 9382, 9409, (x)9410, 9424, 9430, 10,105, 10,324, (x)10,400, 10,431, et quod sensus internus Verbi illam doctrinam doceat, n. 9430. [3] Ex his constare potest quid sit `videre posteriora Jehovae et non facies Ipsius.' At qui non credunt Verbo, illi ne quidem vident posteriora Jehovae, sed vertunt se retro a Jehovah ac vident solum se et mundum; hi sunt qui intelliguntur per illos in Verbo, qui (x)dicuntur vertere posteriora ad templum et adorare solem, de quibus apud Ezechielem, Introductus sum in atrium domus Jehovae, et ecce viginti et quinque viri, quorum posteriora versus templum Jehovae, et facies eorum versus orientem; iidemque incurvaverunt se versus orientem solis, viii 16;

per `solem et ejus orientem' intelligitur sol mundi et ejus oriens, et per illum significatur amor sui, qui amor prorsus est oppositus amori in Dominum; inde est quod sol mundi sistatur in idea angelorum ut prorsus obscurum quid a tergo, at Dominus, Qui est Sol caeli, a facie, videatur n. 7078; de his dicitur quod posteriora vertant ad templum, et quoque quod eant retrorsum, apud Jeremiam, Tu deseruisti Jehovam, retrorsum ivisti, xv 6:

et alibi apud eundem, Abiverunt in obfirmatione cordis sui mali, et facti sunt retrorsum, non autem antrorsum, vii 24. @1 est$ @2 See p. ix preliminary note 1. A ends here.$ De Quarta Tellure in Caelo Astrifero


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church