10566. `Et vide quod populus Tuus gens haec': quod significet quod soli in mundo apud quos Divinum quod super omnia, constat ex significatione `gentis Jehovae' quod sit ubi ipsum Divinum habitat, et in sensu spirituali, ubi Ecclesia Domini, nam omnes qui agnoscunt Dominum fide et amore simul sumpti sunt gens Jehovae; at filii Israelis eo tempore nihil cogitarunt de Ecclesia, sed solum de possessione terrae Canaanis, ac de eminentia super alios; et quia dictum erat Moschi quod nomen Dei illorum esset Jehovah, quod tamen prius nesciverunt, {1} Exod. iii 13, 14, et quia viderunt tanta miracula ab Ipso in Aegypto, (d)ac ad mare Suph, et in deserto, ideo agnoverunt Jehovam pro suo Deo; sed usque corde suo non crediderunt in Ipsum, crediderunt enim quod plures dii essent, ut satis constare potest ex vitulo aureo quem, tardante Mosche, pro suo deo, immo pro jehova adoraverunt; et postea ex diis, ad quos toties desciverunt, ut patet ex historicis Verbi; ex quibus constare potest quod Jehovam coluerint solum propter miracula, et non propterea quod Ipse solus Deus esset; et qui colit Deum solum propter miracula, is modo colit nomen Dei, et non Deum, ac desciscit ab illo quoties non potitur cupitis. Quod gens Israelitica Jehovam solum quoad nomen coluerit, videatur n. 3732 fin., 4299, 6877, et quod corde idololatrae fuerint, n. 4208, 4281, 4820, 5998, 6877, 7401, 8301, 8882, et quod gens pessima fuerit, n. 4314, 4316, 4317, 4444, 4503, 4570, 4751, 4815, 4820, 4832, 5057, 7248, 8819, 9320, ac praeterea, 10396; ex his nunc constare potest quid significatur per `quod populus Tuus gens haec,' quod nempe illi soli essent apud quos Jehovah, et quod sic eminentiores fierent omnibus aliis gentibus. At tametsi haec in sensu proximo significantur per illa verba, usque per eadem in sensu interno significatur quod Divinum apud illos esset, consequenter Ecclesia. @1 i videatur$