Arcana Coelestia (Elliott) n. 10563

Previous Number Next Number See English 

10563. `Et quoque invenisti gratiam in oculis Meis': quod significet quod {1}receptus quia genti isti praeesse potuit, constat ex significatione `invenire gratiam in oculis Jehovae' quod sit {2}receptus esse, hic propter quale, quod significatur per `novi te nomine'; quale erat quod genti isti {3}praeesse potuerit; Moscheh enim praevisus est a Domino ut populo Israelitico praeesset; quod hoc praevisum sit, patet ex eo quod educatus sit in aula regis Pharaonis, ubi dominia erant, inde {4}etiam animum {5}praeeminentiae super alios traxit; ideo quoque receptus est ut praeesset populo suo; quale (t)ejus etiam erat ut recipere posset loquelam a Divino melius quam alii ex illa gente, nam non ita in externo separato ab interno fuit sicut illa gens. Haec itaque sunt quae significantur per `novi te nomine, et quoque invenisti gratiam in oculis Meis.' @1 acceptus altered to receptus$ @2 acceptus$ @3 Before genti$ @4 quoque$ @5 praeeminendi A, praeeminentia IT$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church