Arcana Coelestia (Elliott) n. 10521

Previous Number Next Number See English 

10521. In illo sensu corpus aut caro Domini est bonum amoris, similiter panis; ac sanguis Domini est bonum fidei, similiter vinum; ac manducatio est appropriatio et conjunctio. Angeli qui sunt apud hominem qui obit sacramentum Cenae, non aliter percipiunt illa, spiritualiter enim capiunt omnia; inde est quod sanctum amoris et sanctum fidei influat tunc ab angelis ad hominem, ita per caelum a Domino; inde conjunctio.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church