Arcana Coelestia (Elliott) n. 10514

Previous Number Next Number See English 

10514. Repraesentabant etiam sacras suas aedes coram spiritibus nostrae telluris, qui dicebant quod magnificentius nihil viderint; repraesentatae etiam sunt mihi, inde visae quomodo construuntur; construuntur ex arboribus non caesis sed in nativo suo solo crescentibus; dicebant quod in tellure illa essent arbores admiranda proceritate et altitudine; illas a suis initiis disponunt in ordines ut sint in porticus et in ambulacra; ac ramos earum a teneris aptant et parant per sectiones et putationes ut consertent et conjungant se pro aedis construendae solo et pavimento, et alii ad latera se elevent pro parietibus et alii superne inflectant se in arcus pro tecto; inde construunt aedem admiranda arte, elevatam alte supra terram, in quam etiam ascensum parant per continuos ramos arborum, exporrectos et firmiter connexos. Insuper exornant aedem illam extra et intra variis modis, per applicationes frondium in formas; ita aedificant integrum lucum. Sed quales sunt illae aedes intus, (x)non videre datum est, solum quod lux solis eorum intromittatur per aperturas inter ramos, ac passim transmittatur per crystalla, per quae lux variegatur in colores quasi iridis circum parietes, imprimis in colores caeruleos et aurantios, quos prae reliquis amant. Haec sunt illorum architectonica, quae praeferunt palatiis magnificentissimis nostrae telluris; etiam prae his a nostris spiritibus aestimata et collaudata sunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church