10502. `Et dixit, Obsecro, peccavit populus hic peccatum magnum': quod significet quod tametsi {1} gens illa prorsus se averterit et removerit a Divino, constat ex significatione `peccare peccatum magnum' quod sit prorsus se avertere et abalienare a Divino, de qua supra n. (x)10,498; dicitur {2} tametsi se averterit, ob seriem rei in sensu interno, qui enim in illo sensu sunt non attendunt ad litteram sed ad sensum rerum in suo ordine. @1 tametsi quod AI$ @2 i quod$