Arcana Coelestia (Elliott) n. 10488

Previous Number Next Number See English 

10488. `Ponite quisque gladium suum super femur': quod significet verum ex bono pugnans contra falsum ex malo, constat ex significatione `gladii' quod sit verum pugnans contra falsum, de qua n. 2799, 8294, et ex significatione `femoris' quod sit bonum amoris, de qua n. 3021, 4277, 4280, 5050-5062, 9961. Dicitur `gladius super femur' quia verum pugnans contra falsum et malum, (o)et vincens, ex bono erit; omnis {1} potentia veri inde est; verum absque bono ne quidem est verum, est enim modo scientificum absque vita, inde vero absque bono nulla potentia est; per verum ex bono intelligitur vita secundum verum, nam bonum est vitae {2}; inde patet cur dicitur `ponere gladium super femur' ut quoque apud Davidem ubi de Domino, Accinge gladium Tuum super femur, Heros, in decore Tuo et honore Tuo, Ps. xlv 4 [AV. 3]. @1 i enim$ @2 per bonum veri intelligitur vita secundum verum, cum enim verum fit bonum per vitam, tunc Divinum intrat, nam Divinum non intrat apud hominem quam in velle ejus, et per velle in intelligere ejus, non autem vicissim, et homo vivit ex velle suo, non ab intelligere absque velle, quapropter inde verum accipit vitam; cum homo vult illud, velle facit illud, et cum vitam habet, potentiam habet(n)$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church