Arcana Coelestia (Elliott) n. 10484

Previous Number Next Number See English 

10484. `Et dixit, Quis Jehovae, ad me': quod significet qui in externis sunt ab interno, constat ex repraesentatione `Moschis' quod sit internum, de qua n. 10,468; et quia internum hominis est in caelo, ac externum ejus in mundo, ac caelum intrat per internum in externum apud hominem, patet quod per illos qui Jehovae intelligantur qui in externis ex interno; cum dicitur quod caelum intret, intelligitur quod Dominus, quoniam Divinum Domini facit caelum {1}; quod illi {2} significentur, patet etiam ex eo quod opponantur illis qui in externis sunt separatis ab {3} interno; et quoque quod per filios Levi, qui ad Moschen congregati sunt, repraesententur illi qui in veris sunt ex bono; et qui in veris sunt ex bono, in externis ab interno sunt. @1 et quod qui in externis sunt ex interno, sint Jehovae, nam ut supra aliquoties ostensum est, internum hominis est in coelo, ac externum ejus est in mundo, ac coelum intrat per internum in externum apud hominem: cum dicitur quod coelum intret, intelligitur quod Dominus, quoniam Divinum Domini facit coelum; inde patet, quod per illos qui Jehovae, intelligantur qui in externis ex interno sunt$ @2 hi$ @3 absque$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church