10475. `Quia hic Moscheh ille vir qui ascendere fecit nos e terra Aegypti, non scimus quid sit ei' significat quod prorsus ignotum sit, quid Divinum Verum in Verbo aliud quod elevat hominem ab externo in internum et facit Ecclesiam, ut quoque supra n. 10,400.