10465. `Et sparsit super facies aquarum': quod significet commixtionem cum veris, constat ex significatione `aquarum' quod sint vera, de qua in locis citatis n. 10,238; et quia dicitur quod pollen in quem vitulus commolitus est sparsus sit super aquas, {1}ideo significatur quod falsum ex jucundo infernali commixtum sit cum veris quae ex caelo; quod per has aquas significentur vera quae ex caelo, est quia aquae illae {2}descendebant e monte Sinai, et per `montem Sinai' significatur caelum, ex quo Divinum Verum, n. 9420; quod illae aquae inde essent, constat alibi apud Moschen, Peccatum vestrum quod fecistis, vitulum sumpsi, et combussi eum igne, et contudi eum molendo probe, usque dum attenuatus est in {2}pulverem, et {3}pulverem ejus projeci in rivum descendentem e monte, Deut. ix 21. @1 inde$ @2 i erant, quae$ @3 pollinem$