Arcana Coelestia (Elliott) n. 10463

Previous Number Next Number See English 

10463. `Et (x)combussit igne': quod significet prorsus ex amoribus sui et mundi, qui damnati inferno, constat ex significatione `ignis' quod sit amor caelestis, qui est amor in Dominum et amor erga proximum, et in opposito sensu amor infernalis, qui est amor sui et amor mundi, de qua n. 4906, 5071, 5215, 6314, 6832, 6834, 6849, 7324, 7575, 10,055, inde {1}comburi igne' est prorsus amoribus sui et mundi oppleri, ita damnari inferno, nam illi amores quando regnant, sunt infernum apud hominem; ex quibus patet quid significatur per `ignem infernalem,' de quo in Verbo passim. @1 comburere$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church