Arcana Coelestia (Elliott) n. 10454

Previous Number Next Number See English 

10454. `Et audivit Joschua vocem populi in vociferatione ejus': quod significet lustrationem et apperceptionem qualia interiora illius gentis erant, constat ex significatione `audire' quod sit lustratio et apperceptio, agitur enim nunc de illa gente qualis {1}erat interius, ita qualia interiora ejus; ex repraesentatione `Joschuae' quod sit verum Verbi lustrans et appercipiens {2}; {3}{4}erat enim ille minister Moschis, et per Moschen {5}repraesentabatur Verbum, ut supra ostensum est, inde per ministrum ejus repraesentatur verum, nam omne verum est Verbi, hic verum lustrans, explorans, et appercipiens; ex significatione `vocis populi in vociferatione ejus' quod sit qualis esset gens illa interius, {6}ita qualia interiora ejus; per `vocem' enim in Verbo significatur vox interior, quae est cogitatio, inde quale interius quoad verum aut falsum, nam ex hoc aut illo est cogitatio, videatur n. 219, 220, 3563, 7573, 8813, 9926; per `vociferationem' autem significatur articulatum soni, sive {7}loquelae sit, sive cantus, sive {8}clamoris, quod ex cogitatione, quae est vox interior, procedit; inde per `audire vocem in vociferatione' significatur apperceptio qualia interiora sunt, ex sono ut indice; sonus enim sive loquelae sit, sive cantus, sive clamoris, procedit ex interiore affectione et cogitatione, haec et illa insunt sono, et quoque appercipiuntur ab illis qui attendunt et reflectunt; ut pro exemplo, si iracundum sit, si minans, si amicum, si clemens, si {9} laetum, si {10} lugubre, et sic porro; in altera vita tam exquisite ut ex sono unius vocis {11}appercipiatur ab angelis qualis aliquis est quoad interiora sua; haec nunc sunt quae significantur per `audire vocem populi in vociferatione {12}ejus.' @1 esset$ @2 i , de qua sequitur$ @3 erat to appercipiens in line 9 comes at the end of in A and is preceded by: quod dicatur de Joschua, est quia per illum repraesentatur Verum Verbi ministrans,$ @4 fuit$ @5 repraesentatur$ @6 seu qualia essent interiora illius gentis$ @7 loquela AI$ @8 clamor$ @9 i exultans et$ @10 i gemens et$ @11 percipiatur$ @12 sua$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church