Arcana Coelestia (Elliott) n. 10438

Previous Number Next Number See English 

10438. `In malum eduxit illos ad occidendum illos in montibus': quod significet quod perituri qui in {1}bono, constat ex significatione `educere ad occidendum' quod sit perdere, at cum de Jehovah Qui nusquam aliquem perdit, est perire a suo malo; et ex significatione `montium' quod sint caelum, inde bonum amoris; quod per `montes' significetur caelum, est a repraesentativis in altera vita, apparent enim ibi, sicut in terra, montes, (t)colles, petrae, valles, et plura, et {2}super montibus sunt qui in amore caelesti, supra collibus qui in amore spirituali, {2}super petris qui in fide, et in vallibus qui nondum ad bonum amoris et fidei evecti sunt; [2] inde est quod per `montes' significentur qui in bono amoris caelestis, ita qui in intimo caelo, ac in sensu abstracto bona amoris caelestis, {3}ita caelum, quod in illo {4}amore est; quodque per `colles' significentur qui in bono amoris spiritualis sunt, ita qui in medio caelo, ac in sensu abstracto bonum illius amoris, ac caelum quod in illo; et quod per `petras' significentur qui in bono fidei, et inde qui in caelo ultimo, ac in sensu abstracto id bonum et id caelum; tum quod per `valles' significentur qui nondum ad illa bona, ita ad caelum evecti sunt; quia talia apparent in altera vita, et inde talia significantur per illa, ideo similia per (c)illa significantur in Verbo; ac similia per montes, colles, petras, et valles in terra Canaane, per quam ideo repraesentatum est caelum in suo complexu. [3] Quod `montes' significent caelum, ubi bonum amoris caelestis, patet a pluribus locis in Verbo, ut ab his sequentibus: apud Esaiam, In posteritate dierum erit mons Jehovae in caput montium, et elatus prae collibus, ii 2; Mich. iv 1:

apud Davidem, Ferent montes pacem, et colles in justitia, Ps. (x)lxxii 3: apud eundem, Laudate Jehovam, montes et omnes colles, Ps. cxlviii (x)7, 9: apud eundem, Mons Dei mons Baschanis, mons collium mons Baschanis; quare subsilitis montes, colles montium? desiderat Deus inhabitare illum, etiam Jehovah habitabit in perpetuum, Ps. lxviii 16, 17 [A.V.15, 16]:

apud Moschen, De primitiis montium orientis, et de pretiosis collium {5}saeculi, veniant capiti Josephi, Deut. xxxiii 15, 16;

praeter aliis in locis, videatur n. 795, 6435, 8327, 8658, 8758, 9422, 9434. Inde est quod Dominus descenderit super montem Sinai, et inde est quod urbs Davidis aedificata fuerit super monte, et quod ille mons, qui mons {6}Zion vocabatur, (x)significet intimum {7}caelum; et quoque inde est quod antiqui super montibus et collibus sanctum cultus habuerint, n. 2722. @1 coelis$ @2 supra$ @3 ac$ @4 bono$ @5 aeternitatis$ @6 Zionis$ @7 coeli$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church