Arcana Coelestia (Elliott) n. 10430

Previous Number Next Number See English 

10430. `Et tu, sine Mihi': quod significet quod non tam contumaciter insistendum sit, constat ex significatione `sinere' cum a Jehovah de gente illa, quod sit quod non (d)tam contumaciter insistendum; gens enim illa non a Domino electa fuit sed recepta, quia contumaciter institerat, videatur n. 4290,4293,7051,7439; gens enim illa prae omnibus aliis gentibus in universo terrarum orbe {1}potuit in jejunio esse, jacere super terra, volvere se in cinere, inque luctu esse, per integros dies, nec desistere antequam obtinerent; sed {2}contumacia illa fuit solum propter se, (x)nempe ex ardentissimo amore sui et mundi, et non propter Divinum; qui tales sunt, quidem audiuntur, sed usque non {3}aliquod caeli et Ecclesiae in se recipiunt, verum solum talia quae mundi sunt, si permanent in statutis et legibus in forma externa; {5}inde est quod illi in altera vita inter infernales sint, praeter aliquos qui in bono fuerunt, et praeter infantes eorum; inde patet quod per `tu, sine Mihi' significetur quod {6}non tam contumaciter insistendum sit. @1 talis fuerat, ut potuisset$ @2 ardor ille$ @3 aliquid$ @4 i quoniam id recipere non possunt$ @5 quae causa$ @6 After contumaciter$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church