Arcana Coelestia (Elliott) n. 10399

Previous Number Next Number See English 

10399. `Surge, fac [nobis] deos, qui eant ante nos': quod significet falsa doctrinae ac cultus, ita idololatrica, constat ex significatione `deorum' quod sint vera, de qua n. 4295, 4402, 7010, 7268, 7873, 8301, ac in opposito sensu falsa, n. 4402 fin., 4544, 7873; inde `facere deos' est falsa doctrinae, seu doctrinam ex falsis; et ex significatione `ire ante {1}nos' quod sit quae sequantur, ita secundum quae cultum instituant; {2}quod `facere deos qui eant ante nos' sint idololatrica, patet; etiam idololatricum est colere externa absque internis, videatur n. 4825, (x)9424. De hoc genere idololatriae hic paucis dicetur: externa Ecclesiae apud gentem Israeliticam instituendae erant omnia illa quae a Domino Moschi mandata sunt in monte Sinai, quae erant tentorium conventus cum arca ibi, propitiatorium super illa, mensa super qua panes facierum, candelabrum, altare suffitus, {3} tum altare holocausti, vestes Aharonis et filiorum ejus, imprimis ephodum super quo pectorale; praeterea etiam oleum unctionis, suffimentum, sanguis holocausti et sacrificii, {4}vinum pro libamine, ignis super altari, praeter plura alia gens Israelitica et Judaica colebat illa omnia ut sancta, absque sancto quod repraesentabant, {5}et prorsus nihil cogitabant de Domino, de caelo, de amore, de fide, de regeneratione, ita de illis quae significabantur; cum talis illis cultus erat, tunc cultus {6} lignorum, panum, vini: sanguinis, olei, ignis, vestium erat, non autem Domini in illis; quod ille cultus respective ad illos non sit cultus Divinus sed idololatricus, patet. @1 eos$ @2 quod sint idololatrica, est quia colere externa absque internis est idololatricum$ @3 i cum omnibus vasis eorum,$ @4 After altari,$ @5 prorsus enim$ @6 i lapidorum,$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church