10397. `Et congregatus est populus ad Aharonem': quod significet quod se contulerit ad externa Verbi, Ecclesiae, et cultus separata ab interno, constat ex significatione `congregari' quod sit se conferre, et ex repraesentatione `Aharonis' quod hic sit externum Verbi, Ecclesiae, (c)et cultus separatum ab interno; quod hoc per Aharonem hic repraesentetur, est quia {1}erat caput illius gentis absente Mosche, et per Moschen, qui aberat, repraesentatur Verbum, ex quo Ecclesia et cultus, tam in sensu interno quam externo, videatur in locis citatis n. 9372; quod tale per Aharonem hic repraesentetur, patet etiam ab omnibus et singulis quae de Aharone in sequentibus memorantur, quod nempe ille fuerit qui fecit vitulum, et proclamavit festum, {2}et dissolutum fecit populum{3}; quae omnia coincidunt cum externo Verbi, Ecclesiae, et cultus separato ab interno. Qui {4} separat internum Verbi, Ecclesiae, et cultus ab externo, ille separat sanctum Divinum ab illo, internum enim eorum est spiritus eorum, externum autem est corpus illius spiritus; et corpus absque spiritu est mortuum; colere itaque mortuum est colere idolum, hic colere vitulum aureum, et proclamare ei festum, et sic dissolutum facere populum; ex his constare potest quid per `Aharonem' in hoc capite significatur. Quid internum Verbi, Ecclesiae, et cultus, et quid externum eorum, in antecedentibus ostensum est. @1 After Mosche,$ @2 quodque ille dissolutum fecerit$ @3 i et plura,$ @4 i enim$