10378. Spiritus qui ex illa tellure, probi sunt; causa est quia detinentur a malis per id quod non ament cogitare de terrestribus et corporeis; haec enim abducunt mentem a caelo; nam quantum aliquis in illis est, tantum remotus est a caelo, ita a Domino, proinde tantum in malis est, ac improbus.