Arcana Coelestia (Elliott) n. 10365

Previous Number Next Number See English 

10365. `Et exscindetur anima illa e medio populorum suorum': quod (x)significet quod caelum et Ecclesia non sit apud illum, sed infernum, constat ex significatione `exscindi e medio populorum suorum' quod sit separatio ab Ecclesia et mors spiritualis, de qua n. 10,288, ita quod Ecclesia non sit apud illum, sed infernum; et quoniam cum Ecclesia non est apud hominem, nec caelum est apud illum, nam Ecclesia et caelum unum agunt; apud hominem enim in quo est Ecclesia, influit caelum, hoc est, per caelum Dominus, et facit ibi Ecclesiam; {1} inde est cum non Ecclesia est apud hominem, est infernum apud illum; hoc itaque significatur per `exscindi e medio populorum suorum.' @1 i Ecclesia est coelum Domini apud hominem quum in mundo:$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church