Arcana Coelestia (Elliott) n. 10362

Previous Number Next Number See English 

10362. `Profanans illud': quod significet duci a semet et suis amoribus, et non a Domino, constat ex significatione `profanare sabbatum' seu opus facere die sabbati, quod sit duci a semet {1} et non a Domino, ita a suis amoribus; quod (d)hoc per `profanare sabbatum' significetur, constat apud Esaiam, Si {2}averteris a sabbato pedem tuum, {3}ut non facias voluntates tuas in die sanctitatis Meae, et non facias vias tuas, nec invenias desiderium tuum, et loquaris verbum, lviii 13;

`avertere pedem a sabbato' est talia quae sunt naturalis hominis, `facere voluntates suas' est facere quae {4}favent cupiditatibus ac malis amorum sui et mundi, `facere vias suas' est favere falsis mali, `invenire desiderium suum' est vivere secundum jucunda amorum illorum, et `loqui verbum' est cogitare talia; inde patet quod per `profanare sabbatum' significetur duci a semet et a suis amoribus, et non a Domino, Qui in supremo sensu est sabbatum, ut mox supra [2] ostensum est; similia significantur per opera die sabbati, {5}ut per (t)secare ligna, accendere ignem, parare cibum tunc, colligere messem, et per plura quae facere die sabbati {6}interdictum erat; per quae etiam similia significata sunt, per ligna secare operari bonum a (m)semet, per ignem accendere id facere ex propriis amoribus, et per cibum parare semet docere {7}ex intelligentia propria,(n) quod talia involverint memoratae illae interdictiones, nemo nisi ex sensu interno scire potest. Porro sciendum quod duci a semet et duci a Domino {8}sint duo [3] opposita, qui {9}enim a semet ducitur, is ducitur a suis amoribus, ita ab inferno, nam proprii amores (x)hominis sunt inde; {10}et qui ducitur a Domino, is ducitur ab amoribus caeli, qui sunt amor in Dominum et amor erga proximum; qui ab his amoribus ducitur, (c)is subducitur {11}ab amoribus propriis, {10}et qui ducitur ab {12}amoribus propriis, is subducitur ab amoribus caeli, nullatenus enim concordant; hominis enim vita, vel est in caelo vel est in inferno, non datur {13}ut sit simul in uno et in altero; hoc intelligitur per Domini verba apud Matthaeum, Nemo potest duobus dominis servire, nam aut unum odio habebit et alterum amabit, aut uni adhaerebit et alterum negliget, vi 24;

ex his patet quid per `opus facere die sabbati' significatur. @1 i et suis amoribus,$ @2 avertes$ @3 et$ @4 favent altered to favere$ @5 sicut$ @6 interdicta sunt; et per quae etiam significantur similia$ @7 a propriis$ @8 sunt$ @9 ducitur a semet$ @10 at$ @11 a suis$ @12 illis amoribus$ @13 medium$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church