Arcana Coelestia (Elliott) n. 10356

Previous Number Next Number See English 

10356. `Verumtamen sabbata Mea custodietis': quod significet sanctam cogitationem jugiter de unione (d)Ipsius Divini cum Humano Domini, constat ex significatione `sabbatorum' quod in supremo sensu {1}sint unio Ipsius Divini cum Divino Humano in Domino; ac in sensu respectivo conjunctio Domini quoad Divinum Humanum cum caelo, tum conjunctio caeli cum Ecclesia, et in genere apud illos qui sunt Ecclesia, seu apud quos Ecclesia, conjunctio boni et veri; quod illa unio, et hae conjunctiones per `sabbata' significentur, videatur n. 8495, 8510, 8890, 8893, 9274; et ex significatione `verumtamen' seu `omnino custodire' quod sit sancte et jugiter in cogitatione habere, nam cum custodire dicitur de illis quae repraesentabantur in illa Ecclesia, significatur in cogitatione et {2} mente habere illa quae repraesentabantur, et sancte colere illa; nam repraesentativa erant externa in quibus interna, et quae sic dabant ansam cogitandi de internis; inde per `custodire sabbata Jehovae' significatur sancte et jugiter cogitare de Domino, Ipsius Divini unione cum Divino Humano Ipsius, de conjunctione Domini quoad Divinum Humanum cum caelo, deque conjunctione caeli cum Ecclesia, ac de conjunctione {3}boni et veri in homine Ecclesiae. Haec quia sunt ipsa essentialia Ecclesiae, nam sine agnitione et fide horum Ecclesia non est Ecclesia, ideo de sabbato, per quod illa significantur, ultimo dicitur, et quoque iterum et iterum usque ad finem capitis. @1 sit$ @2 i in$ @3 veri et boni$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church