10340. `Et omnia vasa tentorii': quod significet repraesentativum omnium bonorum et verorum ministrantium, constat ex significatione vasorum tentorii conventus' quod sint bona et vera quae inserviunt caelis, ita quae ministrant; bona et vera ministrantia sunt cognitiones et scientifica, quod haec per `vasa' in genere significentur, videatur n. 3068, 3079, 9724.