10326. CONTENTA
Agitur hic in sensu interno primum de instauranda Ecclesia repraesentativa apud illos qui in bono amoris et in bono fidei in Dominum sunt; hoc significatur per illa quae in summa recensentur facienda a Bezaleele e tribu Jehudae et Aholiabo e tribu Danis. Dein agitur de conjunctione Domini cum illa Ecclesia per repraesentativa, quod significatur per sabbatum, quod sancte custodiendum.