10318. EXODI CAPUT TRICESIMUM PRIMUM Doctrina Charitatis et Fidei
Homo absque revelatione ex Divino non scire aliquid potest de vita aeterna, ne quidem aliquid de Deo, et adhuc minus de amore et fide in Ipsum; nam homo nascitur in meram ignorantiam, et dein ex mundanis discet omnia ex quibus formabit intellectum suum; nascitur etiam ex hereditario in omne malum quod est amoris sui et mundi; jucunda inde regnant jugiter, et suggerunt talia quae e diametro sunt contra Divinum; inde nunc est quod homo ex se nihil de vita aeterna sciat; ideo necessario erit revelatio ex qua sciat.