Arcana Coelestia (Elliott) n. 10307

Previous Number Next Number See English 

10307. `Et suffimentum, quod facis in qualitate ejus, non facietis vobis': quod significet non applicandum esse cultum ex sanctis Ecclesiae veris ad amores hominis, constat ex significatione `suffimenti' quod sit cultus, de qua supra n. 10,298, ex significatione `facere in qualitate ejus' quod sit ex sanctis Ecclesiae veris, nam facere in qualitate ejus est ex iisdem aromatibus, et per `aromata,' quae fuerunt stacte, onyche, et galbanum, significantur sancta Ecclesiae vera in suo ordine, n. 10,292-10,294, et ex significatione `non facere vobis' quod sit applicare ad {1}usus proprios, ita ad amores ejus, nam quod homo facit propter se, {2} facit propter amores suos; applicatio hic intelligitur, quia dicitur facere sibi. [2] Quomodo cum hoc se habet, etiam dicetur: omnia vera (x)Ecclesiae spectant binos amores,{3} nempe amorem in Deum et amorem erga proximum; quod totum Verbum, quod est ipsum Divinum Verum, ex quo omnia vera Ecclesiae, pendeat a duobus illis amoribus, constat apud Matthaeum xxii (x)38 [A. V. 40]; apud Marcum xii 30, 31; et apud Lucam x 27; dicitur ibi quod omnis Lex et Propheta ab illis pendeat, et per Legem et Prophetam significatur totum Verbum; contrarium autem est applicare Divinum Verum, seu vera Ecclesiae, ad amores hominis; inde homo se vertit a Domino ad semet, quod est a caelo ad infernum, et fit sicut unus illorum ibi, nam in inferno Dominum a tergo habent et amores suos a facie; immo cum inspiciuntur ab angelis, apparent inversi, capite deorsum et pedibus sursum. [3] Cum vera Divina applicantur ad amores hominis, non sunt amplius vera, quoniam malum per applicationes intrat illa, quod pervertit illa, ac inducit faciem falsi; si tunc illis dicitur quod non ita intelligenda sint, sed aliter, non volunt capere, et quidam non capiunt; nam dicere contra principia per amores suos confirmata est contra ipsum hominem, quia contra intellectuale ejus a voluntario ejus. De illis qui per applicationem ad amores suos falsificant vera et (x)adulterant bona, multis in Verbo agitur, ubi de Babele, imprimis in Apocalypsi. @1 amores hominis$ @2 i hoc$ @3 See p. ix preliminary note 1. A ends here.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church