10305. `Quo conveniam te ibi': quod significet ab influxu Domini, constat ex significatione `convenire' cum de Domino, quod sit praesentia et influxus Ipsius, de qua n. 10,147, 10,148, 10,197, hic ex influxu Domini, quoniam agitur de cultu, qui significatur per `suffimentum,' nam omne cultus {1}qui vere cultus, influit a Domino, ut constare potest ex illis quae supra n. 10,299 ostensa sunt. @1 quod IT$