10300. `Salitum': quod significet desiderium veri ad bonum, constat ex significatione `salis' quod sit desiderium, quod amoris veri ad bonum, de qua {1}sequitur, inde salitum est in quo desiderium illud. (s)Causa quod desiderium veri ad bonum esse debeat, est quia desiderium illud est conjunctivum utriusque, quantum enim verum desiderat bonum, tantum ei conjungitur; conjunctio veri et boni est quod vocatur conjugium caeleste, quod est ipsum caelum apud hominem, quapropter cum in cultu Divino ac in omnibus et singulis ejus, est desiderium conjunctionis illius, est caelum in omnibus et singulis ibi, ita Dominus; hoc significatur per quod suffimentum esset salitum; quod {2}`sal' id significet, est a natura conjunctiva ejus, conjungit enim omnia et inde dat illis saporem, immo conjungit aquam et oleum, quae alioquin non conjunguntur. [2] Cum notum est quod per `salem' significetur desiderium conjunctionis veri et boni, sciri potest quid significatur per Domini verba apud Marcum, Omnis igne salietur, et omne sacrificium sale salietur; bonum est sal, si autem sal insulsum fit, quonam id condietis? habete in vobis salem, ix 49, 50;
`omnis igne salietur' est quod quisque ex genuino amore desiderabit, `omne sacrificium sale salietur' est quod {3}desiderium ex genuino amore erit in omni cultu; `sal insulsum' {4}significat desiderium ex alio amore quam genuino, `habere in se salem' est desiderium veri ad bonum; quod `ignis' sit amor, videatur n. 4906, 5071 fin., 5215, 6314, 6832, 10,055, et quod sacrificium sit cultus in genere, n. 922, 6905, 8680, 8936; quis scire potest quid sit igne saliri, et cur sacrificium saliretur, et quid quod in se haberent salem, nisi sciatur quid ignis, quid sal et saliri? similiter apud Lucam, [3] Omnis ex vobis qui non abnegat omnes (t)facultates suas, non potest Meus esse discipulus; bonum est sal, si vero sal infatuatum fuerit, per quid condietur? neque in terram, neque in sterquilinium commodum est; foras projicient id, xiv [33,] 34, 35;
`abnegare omnes facultates suas' est amare Dominum super omnia; `facultates' {5}sunt quae sunt propria homini, `sal infatuatum' est desiderium ex proprio, ita ex amore sui (c)et mundi; tale desiderium est sal infatuatum, non commodum ad quicquam, ut quoque apud Matthaeum, Vos estis sal terrae; quod si sal infatuetur, per quid salietur? ad nihil conducit amplius nisi ut projiciatur foras et conculcetur ab hominibus, v 13, 14. [4] Quod in omni cultu erit desiderium veri ad bonum, etiam significatur per quod omne munus minhae saliretur, et quod super omni munere esset sal foederis Jehovae, Lev. ii 13; per `minham et munus' quod est sacrificium, significatur cultus, ut supra; {6}et sal ibi vocatur `sal foederis Jehovae' quoniam per `foedus' significatur conjunctio, videatur n. 665, 666, 1023, 1038, 1864, 1996, 2003, 2021, 6804, 8767, 8778, 9396, 9416; desiderium etiam est ipse ardor amoris, ita continuum ejus, et amor est conjunctio spiritualis. [5] Sicut desiderium veri ad bonum conjungit, ita desiderium falsi ad malum disjungit, et quod disjungit hoc etiam destruit, inde per `salem' in opposito sensu significatur destructio et devastatio veri et boni, ut apud Jeremiam, Maledictus vir qui ponit carnem bracchium suum; non videbit cum veniet bonum, sed habitabit {7}in locis aestuosis, in terra salsuginosa, quae non habitatur, (x) xvii 5, 6;
`ponere carnem bracchium suum' est fidere sibi, suo (x)proprio, et non Divino, n. 10,283, et quia {8}proprium est amare se prae {9}Deo et {10} proximo, est amor sui {11}qui ita describitur, inde {12}dicitur quod non visurus cum {13}veniet bonum, et quod {14}habitabit in locis aestuosis et in terra {15}salsuginosa, hoc est, in spurcis amoribus et {16}illorum desideriis, quae destruxerunt bonum et verum Ecclesiae: apud Zephaniam, [6] Erit sicut Gomorrha, locus derelictus urticae, (c)et fovea salis, et vastitas in aeternum, ii 9;
`locus derelictus urticae' pro ardore et ustione vitae hominis (x)ex amore sui, `fovea salis' pro {17}falsi desiderio; quod quia destruit verum et bonum, dicitur {18} `vastitas in aeternum'; dicitur quod erit sicut Gomorrha, quoniam per illam et (x)Sodomam significatur amor sui, n. 2220. [7] Quod uxor Lothi versa fuerit in statuam salis quia vertit facies ad illas urbes, Gen. xix 26, significabat vastationem veri et boni, nam `vertere facies' ad aliquid est in sensu interno amare, n. 10,189; inde est quod Dominus dicat, Ne revertatur in quae post illum; mementote uxoris Lothi, Luc. xvii 31, 32:
et apud Moschen, Sulfur et sal et combustio tota terra ejus, juxta eversionem Sodomae et Gomorrhae, Deut. xxix 22 [A. V. 23];
per `terram' ibi, ut quoque alibi in Verbo, intelligitur Ecclesia, videatur in locis citatis n. 9325. [8] Inde nunc erat quod urbes quae non habitarentur amplius, post destructionem earum consererentur sale, Jud. ix 45. Ex his patet quod per `salem' in genuino sensu significetur desiderium veri ad bonum, ita conjunctivum, et in opposito (m)desiderium falsi ad malum, ita destructivum. [9] Qui itaque scit quod `sal' sit desiderium veri ad bonum, et conjunctivum eorum, etiam scire potest quid significat quod aquae Jerichuntis sanatae fuerint ab Elisaeo per injectionem salis in exitum earum, 2 Reg. ii 19-22; per `Elisaeum' enim, sicut per Eliam, repraesentabatur Dominus quoad Verbum, n. 2762, 8029, et per `aquas' significantur vera Verbi, {19} per `aquas Jerichuntis' vera Verbi in sensu litterae, similiter per `exitum aquarum'; (c)ac per `salem' significatur desiderium {20}veri ad bonum, et conjunctio utriusque, inde sanitas.(n)(s) @1 n. 9207$ @2 salitum$ @3 omnis cultus Divinus$ @4 est$ @5 ibi sunt quae proprii hominis$ @6 ibi etiam sal$ @7 aestuosis in locis in deserto$ @8 proprii$ @9 Divino$ @10 i prae$ @11 quod intelligitur$ @12 dicetur$ @13 venit$ @14 habitet$ @15 salsuginea$ @16 i in$ @17 ejus$ @18 i erit$ @19 i n. 10,238,$ @20 illorum$