10290. `Et dixit Jehovah ad Moschen': quod significet illustrationem et perceptionem iterum per Verbum a Domino, constat ex significatione `dicere' cum de Jehovah, quod sit illustratio et perceptio; quod sit illustratio, videatur n. 7019, 10,215, 10,234, et quod sit perceptio, n. 1791, 1815, 1819, 1822, 1898, 1919, 2080, 2862, 3509, 5877; et ex repraesentatione `Moschis' quod sit Verbum, de qua n. 6752, 7014, 7089, et quod `Jehovah' in Verbo sit Dominus, in locis citatis n. 9373; inde patet quod per `dixit Jehovah ad Moschen' significetur illustratio et perceptio per Verbum a Domino. [2] Quod haec significentur, est quia Dominus cum homine Ecclesiae non aliter loquitur quam per Verbum, illustrat enim tunc ut homo videat verum, et quoque dat perceptionem ut percipiat quod ita sit; sed hoc fit secundum quale desiderii veri apud hominem, et desiderium veri apud illum est secundum amorem ejus; qui amant verum propter verum, illi in illustratione sunt, et qui amant verum propter bonum, illi in perceptione sunt; quid perceptio, videatur n. 483, 495, 521, 536, 597, 607, 784, 1121, 1387, 1919, 2144, 2145, 2171, 2515, 2831, (x)5228, 5920, 7680, 7977, 8780. At Dominus cum Mosche et prophetis locutus est viva voce, ob causam ut Verbum promulgaretur, quod esset tale ut omnia et singula sensum internam haberent; inde etiam haec verba, Dixit Jehovah ad Moschen. Angeli, qui in sensu interno sunt, non sciunt quid Moscheh, quoniam nomina personarum non intrant caelum, n. 10,282, sed pro Moscheh percipiunt Verbum, et vox dicere vertitur apud illos in tale quod congruit, ita hic in illustrari et percipere; etiam dicere et loqui, cum a Domino {1}per Verbum, nec aliud sunt in idea angelica. @1 et de Verbo$