Arcana Coelestia (Elliott) n. 10288

Previous Number Next Number See English 

10288. `Et exscindetur e populis suis': quod significet separationem et mortem spiritualem, constat ex significatione `exscindi' et occidi, quod sit separari ab illis qui in bono et inde veris sunt {1}, et perire quoad vitam spiritualem, de qua n. 6767, 8902, et ex significatione `populorum' quod sint qui ab Ecclesia in veris et bonis fidei, de qua n. 3581, 4619, 6451, (x)6465, 7207; ita `exscindi (c)e populis' est separari ab illis, et perire. (m)Qui ab Ecclesia sunt vocantur in Verbo nunc populus, nunc gens, ut populus Israeliticus et gens Judaica; per `populum' ibi significantur illi qui ab Ecclesia spirituali, et per `gentem' qui ab Ecclesia caelesti; inde est quod `populi' significent vera et bona fidei, `gentes' autem bona amoris, videatur in locis nunc citatis.(n) 1 i a Domino


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church