Arcana Coelestia (Elliott) n. 10268

Previous Number Next Number See English 

10268. `Et unges illo tentorium conventus': quod significet ad repraesentandum Divinum Domini in caelis, constat ex significatione `ungere oleo sanctitatis' quod sit inducere repraesentationem Divini Boni Divini Amoris Domini quoad Divinum Humanum {1}, `ungere' enim significat inducere repraesentationem, nam quae uncta erant sancta dicebantur, non ex oleo sed ex repraesentatione Divini quod per `oleum' significatur, `oleum' enim significat Divinum Bonum Divini Amoris, et `Sanctitas' Divinum Humanum, {2}quoniam Hoc solum est sanctum, ut {3}constare potest ex illis quae supra n. 9954, 10,011, 10,019, 10,264-10,266, 10,267, ostensa sunt; et ex significatione `tentorii conventus' quod sit caelum in toto complexu, intimum seu tertium ubi arca testimonii, medium seu secundum ubi mensa super qua panes facierum, candelabrum, et altare suffitus, ac ultimum seu primum ubi atrium, de quibus videatur n. 9457, 9481, 9485, 9784, 9963, 10,230, 10,242, 10,245; inde patet quod per `ungere tentorium conventus' {4}significetur inducere repraesentationem Divini Boni Divini Amoris Domini quoad Divinum Humanum Ipsius; et quia {5}hoc significatur per `ungere tentorium conventus' etiam significatur ad repraesentandum Divinum Domini in caelis; caelum enim non est caelum ex angelis in suo proprio spectatis, sed ex Divino Domini apud illos, videatur n. 9408, 10,125, 10,151, 10,157, 10,159. @1 i Ipsius$ @2 quod solum sanctum$ @3 videri possit$ @4 sit$ @5 haec significantur$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church