Arcana Coelestia (Elliott) n. 1026

Previous Number Next Number See English 

1026. 'Cum omni anima viva quae cum vobis': quod significent in genere omnia quae apud hominem regenerata sunt, constare potest ab illis quae praecedunt et ab illis quae sequuntur, tum a significatione vivi; vivum dicitur omne quod vitam accepit a Domino, 'anima viva omne quod apud hominem regeneratum inde vivit; nam secundum vitam quam accipit regeneratus, singula apud eum vivunt, tam ejus rationalia quam ejus affectiones; quae vita in singulis ejus cogitationi et loquelae apparet coram angelis, non ita coram homine.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church