10251. `Et tu accipe tibi aromata praecipua': quod significet ex Verbo vera cum bonis, quae grate percipiuntur, constat ex significatione `aromatum' quod sint vera conjuncta bonis, quae grata, de qua n. 10,199; quod sit quae grate percipiuntur, est quia `odor' significat perceptivum, et inde `odor aromaticus' perceptivum gratum; quod `odor' {1}significet perceptivum, videatur n. 3577, 4624-4634, 4748, 10,054; quod sint vera conjuncta bonis ex Verbo, est quia hoc dicitur ad Moschen, {2}dicitur enim, Tu accipe tibi aromata, et per Moschen repraesentatur Dominus quoad Verbum, n. 9372; {3} praeterea Verbum est ex quo omnia vera Ecclesiae sunt, nam Verbum est ipsum Divinum Verum {4}demissum e caelo a Domino. @1 sit$ @2 qui hic est tibi$ @3 i et$ @4 revelatum$