10223. `Dimidium sicli sublatio Jehovae': quod significet quod omnia veri ex bono sint solius Domini, constat ex significatione `dimidii sicli' quod sint omnia veri ex bono, de qua supra n. 10,221, et ex significatione `sublationis Jehovae' quod sint quae solius Domini, de qua n. 10,093.