10212. `In generationes vestras': quod significet qui ab Ecclesia in veris et bonis fidei, constat ex significatione `generationum' quod sint illa quae fidei et charitatis, de qua {1}in citatis n. (x)10,204; quod sint illi qui ab Ecclesia, est quia genuina vera et bona fidei et amoris dantur solum apud illos, nam apud illos est Verbum; et per filios Israelis, quorum `generationes' hic intelliguntur, significatur Ecclesia, citata n. 9340. @1 citata$