Arcana Coelestia (Elliott) n. 10209

Previous Number Next Number See English 

10209. `Semel in anno': quod significet perpetuo, constat ex significatione `semel in anno' quod sit pro toto anno, nam expiatio super cornubus altaris suffitus semel in anno involvebat expiationem {1} pro toto anno; et `annus' sicut omnia quae temporis sunt (x)significat statum et ejus durationem, et quoque perpetuitatem; hic statum purificationis a malis per vera fidei, nam hic status significatur per expiationem super cornubus altaris suffitus semel in anno; et omnis purificatio a malis seu regeneratio persistit non solum perpetuo in mundo {2} sed etiam perpetuo in altera vita. Quod `annus' significet perpetuum et aeternum, videatur n. 2906 fin., 7828, et {3}quoque heri, hodie, cras, et similia quae temporis sunt, n. 2838, 3998, 4304, 6165, 6984, 9939, et quod purificatio a malis seu regeneratio persistat in aeternum, citata n. 9334 et 10,048. @1 i et purificationem$ @2 i apud hominem$ @3 d quoque i and d prout$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church