Arcana Coelestia (Elliott) n. 10207

Previous Number Next Number See English 

10207. `Et libamen non libabitis super eo': quod significet non ibi repraesentativum regenerationis per vera et bona amoris spiritualis, constat ex significatione `libaminis' quod sit repraesentativum regenerationis per vera et bona fidei et charitatis, de qua n. 10,137, quae sunt vera et bona amoris spiritualis, {1}amor enim in Dominum dicitur amor caelestis, charitas autem erga proximum dicitur amor spiritualis; ille amor regnat in intimo caelo, hic autem in medio et ultimo, {2} videantur citata n. 9277, 9596, 9684. @1 amor coelestis dicitur amor in Dominum, amor autem spiritualis charitas erga proximum$ @2 i de quibus$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church