Arcana Coelestia (Elliott) n. 10205

Previous Number Next Number See English 

10205. `Non ascendere facietis super illo suffimentum alienum': quod significet non cultum ex alio amore quam Domini, constat ex significatione `suffimenti' quod sit cultus ex amore, de qua n. (x)9475, et ex significatione `alieni' quod sit {1} qui intra Ecclesiam est et non agnoscit Dominum, de qua n. 10,112; inde patet (t)quod per `non ascendere facietis suffimentum alienum' significetur quod cultus ex alio amore quam Domini non sit cultus. Cum his ita se habet: agnitio, fides, et amor in Dominum, sunt principalia omnium cultus intra Ecclesiam, nam agnitio, fides, et amor {2} conjungunt; agnitio et fides conjungit ibi intellectuale, et amor voluntarium; et haec bina faciunt totum hominem; qui itaque Dominum intra Ecclesiam non {3}agnoscit, non ei est aliqua conjunctio cum Divino, nam omne Divinum est in Domino et a Domino; et cum non aliqua conjunctio est cum Divino, non est aliqua salus; inde est quod cultus ex alia fide, et ex alio amore quam Domini, non sit cultus. Aliter apud illos qui extra Ecclesiam sunt; ab illis, quia in ignorantia sunt de Domino, acceptatur usque cultus a Domino, cum illi ex religioso suo in aliqua charitate mutua vivunt, et in aliqua fide et in aliquo amore in Deum, (x)quem plerique eorum colunt sub humana forma; illi etiam in altera vita, cum ab angelis informantur de Domino, quod sit ipsum Divinum in humana forma, agnoscunt Ipsum; et quantum in bono vitae fuerant, tantum ex fide et amore Ipsum colunt, videatur n. 2589-2604. @1 i illi$ @2 i in spirituali mundo$ @3 agnoscunt, non eis$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church