Arcana Coelestia (Elliott) n. 10198

Previous Number Next Number See English 

10198. `Et suffiet super illo Aharon': quod significet elevationem cultus ex amore et charitate a Domino, constat ex significatione `suffire' quod sit elevatio omnium cultus {1} ex amore et charitate, de qua supra n. 10,177, et ex repraesentatione Aharonis, ut summi sacerdotis, quod sit Dominus quoad Divinum Bonum et quoad opus salvationis, de qua n. 9806, (x)9965, 10,068. Quod `suffire' significet elevationem cultus, est quia `ignis' significabat bonum amoris, inde omnia quae ex igne prodibant significabant talia quae procedunt ex amore; ex qua causa non modo lux sed etiam fumus {2}repraesentabant; quod per `ignem' significetur bonum amoris, videatur n. 4906, 5215, 6314, 6832, 6834, 6849, 7324, 10,055; quod (t)etiam `fumus' repraesentaverit, constat apud Esaiam, Creabit Jehovah super omne habitaculum Zionis nubem interdiu, ac fumum et splendorem ignis flammae noctu, iv (x)5:

et apud Johannem, Impletum est templum fumo ex gloria Dei, et virtute Ipsius, Apoc. xv 8:

quod `fumus {3}suffituum' sit elevatio precum, ita in genere elevatio omnium cultus, patet apud eundem, Ascendit fumus suffituum ex precibus sanctorum, Apoc. viii 4. @1 i quae$ @2 repraesentativa facta sunt, lux quia illuminat, et fumus quia elevatur; ideo quoque ignis ex quo suffitio ex igni altaris sumebatur, Levit. xvi 12$ @3 suffitus$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church